라틴어 문장 검색

omniaque salsamenta, cocleae, murices, purpurae;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:5)
At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 1:1)
pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:1)
praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:2)
- Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternu[ta]menta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:6)
manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:5)
uitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:4)
Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaueris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, uitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stibi, pix, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum (*σ*κ*ω*ρ*ι*α*ν *μ*ο*λ*υ*β*δ*ο*υ Graeci uocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uua taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 15장 1:1)
Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 7:1)
Prima breuissima adhibenda, quae circa fracturam ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in cocleam serpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:4)
Absinthium, murices purpurae cochleae ......pectines, murices, turlures, nuclei pinei, Med.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).344)
Ad hanc lectionem vitiosam emendandam margini adscripsit nescio quis, murices, purpurae cochleae.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).352)
7028 deest profecta est a quodam sciolo non intelligenti vocem nuclei vel noclei nihil aliud esse nisi vocem cocleae corruptam, quippe quae idem fere sonet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).355)
omnia poma, oleas, cochleas, itemque conchylia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 3:6)
Ex valentior rapa, napique, et omnes bulbi, in quibus cepam quoque, et allium numero, quam pastinaca, vel quae radicula appellatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION