라틴어 문장 검색

in quibus est nemo, qui non coryton et arcum telaque vipereo lurida felle gerat, vox fera, trux vultus, verissima Martis imago, non coma, non ulla barba resecta manu, dextera non segnis fixo dare vulnera cultro, quem iunctum lateri barbarus omnis habet, vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum, hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 78)
rota lurida solis haeret, et excidium sentit iam iamque futurum, seque die medio velandum 1 tegmine glauco, splendoremque poli periturum nocte diurna orbe repentinis caput obnubente tenebris.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3207)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
iniecta monstris Terra dolet suis maeretque partus fulmine luridum missos ad Orcum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 418)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
"fugit iuventas et verecundus color reliquit ossa pelle amicta lurida, tuis capillus albus est odoribus, nullum a labore me reclinat otium;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 178)
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:4)
lurida terribiles miscent aconita novercae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 44:6)
at non squamoso labuntur ventre cerastae, Itala portentis nec furit unda novis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2212)
letum non omnia finit, luridaque euictos effugit umbra rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 72)
ubi portitor aera recepit, obserat herbosos lurida porta rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 117)
alta cerastarum spiris caput asperat atrum congeries, torquet maculosa volumina mordax crinis, et irati dant sibila taetra capilli, squameus ad mediam thorax non pervenit alvum post chalybem pendente peplo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium6)
usque adeone defuerunt caesis pillea suta de lacernis vel mantelia luridaeve mappae, chartae, Thebaicaeve Caricaeve?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum5)
neque enim velocior ullas itque reditque vias cognatave Tartara mavult, centum illi stantes umbrabant ora cerastae, turba minax diri capitis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권28)
huc mergere suetae ora et anhelantes poto Phlegethonte cerastas, seu Thracum vertere domos, seu tecta Mycenes impia Cadmeumve larem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권23)

SEARCH

MENU NAVIGATION