라틴어 문장 검색

idcirco mundi stulta delegit Deus, ut concidant sophistica, deque inbecillis subiugavit fortia, simplex ut esset credere, lapis ecce nostro fixus offensaculo est, inpingat in quem vanitas, signum caventi, non caventi scandalum:
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말12)
inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
At me hercules istorum funera, tamquam minimum vixerint, ad faces et cereos ducenda sunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:4)
igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 14)
quantum nec dare cereos olentes, cultellum tenuesve codicillos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum12)

SEARCH

MENU NAVIGATION