라틴어 문장 검색

nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 16:1)
rancidulam se intellegat cornix.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:5)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)
alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)
et partim mutant cum tempestatibus una raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:19)
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:4)
— Qualis coniecta cerva sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum Nescius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:1)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:3)
Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, Instabili gressu metitur litora cornix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:58)
Subpositam quondam fama est pro virgine cervam, At nunc pro cervo mentula subposita est.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCI10)
Pyrrhae filia, Nestoris noverca, Quam vidit Niobe puella canam, Laertes aviam senex vocavit, Nutricem Priamus, socrum Thyestes, Iam cornicibus omnibus superstes, Hoc tandem sita prurit in sepulchro Calvo Plutia cum Melanthione.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVII1)
sed quodam tempore positis ad insidias cervarum plagis capta et occisa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3176)
penthesilea furens furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4911)
cum Graeci ad Aulidem venissent, Agamemnon Dianae cervam cum venatur occidit ignarus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1163)

SEARCH

MENU NAVIGATION