라틴어 문장 검색

tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 646)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:9)
In medium geminos inmani pondere cestus Proiecit, ac similiter:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:3)
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis, Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII1)
Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIII2)
Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae, Ceste puer, puero castior Hippolyto!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVI1)
Imbuat egregium digno mihi nectare munus Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L13)
Ceste, decus mensae, misce Setina:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L14)
aetas iuxta veteres aetas hic pro tempore posita est, alibi pro modo annorum, ut est ubi iam firmata virum te fecerit aetas et aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2837)
inconcessosque hymenaeos et fato et legibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6515)
Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6516)
Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saevissima virgines liberavit, quam ob causam nubentes eius invocant nomen, quasi liberatoris virginitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 65110)
lacedaemoniosque hymenaeos cum ingenti felle, ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3282)

SEARCH

MENU NAVIGATION