라틴어 문장 검색

Debet autem appendi charta angusta et oblonga, et gradibus (quot libuerit) interstincta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:3)
alterius flammam exhorrentis, qualis est spiritus crudus qui est in nitro;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:17)
adeo ut fiat conflictus mirabilis, inflammante se sulphure quantum potest (nam tertium corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere praestat, quam ut illa duo corpora incorporet et commode uniat), et erumpente spiritu nitri quantum potest, et una se dilatante (nam hoc faciunt et aer, et omnia cruda, et aqua, ut a calore dilatentur), et per istam fugam et eruptionem interim flammam sulphuris, tanquam follibus occultis, undequaque exufflante.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:18)
At maxime omnium insignis est motus fugae in nitro, et hujusmodi corporibus crudis, quae flammam exhorrent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:20)
At in pulvere pyrio immisso vincit motus hyles in sulphure, adjutus motibus hyles et fugae in nitro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:16)
Atque in hanc opinionem adducti sunt homines per vulgata illa experimenta, poculi inversi super aquam cum candela aut charta inflammata, ex quo fit ut aqua sursum attrahatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:8)
Habeat etiam praesto librum aliquem aut chartam chorographicam regionis illius ubi peregrinatur, quae instar clavis erit ad inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:34)
Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:4)
Ac simul se chartam aliquam in manu habentes, aut aliquid praeter consuetudinem agentes, inveniri volunt, ut interrogentur de iis rebus quas revera ipsa eloqui cupiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 12:3)
Acrior fit adiecto vel oleo vel nitro vel melle:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장29)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장18)
Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro vel sale, quae cum oleo miscentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장69)
Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장61)
unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장40)
Unctioni vero aptissimum est vetus oleum vel nitrum aceto et oleo mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION