라틴어 문장 검색

cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1 3:7)
unus puer victus cotidiani administer ex tanta familia Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:7)
administri et satellites Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:4)
"sit satis quod capta primo vita sub chirographo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.27)
chirographum, de similitudine disseremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 296:2)
ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 119:2)
Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in prauum abstractus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장2)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장5)
Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 51:4)
Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare.
(세네카, 행복론, Liber II 102:3)
Abdicato frater chirografum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.1)
ne frater quidem tibi sine chirografo credidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.6)
Et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirografum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.18)
sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est faeneratori, quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION