라틴어 문장 검색

Quemadmodum autem accidit ut cum aestus populorum saevire incipiant, non desint plerunque venti turbidi qui eos maiorem in modum exagitent, ita populus iste in duos incidit antesignanos et rebelliones faces.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:8)
Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:6)
Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:2)
EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum, Monte sub ingenti subiit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:1)
In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
(불가타 성경, 집회서, 37장33)
Uersum funditus exagitantis aestum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 6:1)
Lentuli consulis correpti exagitabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:8)
Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장5)
Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장2)
Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum ἉΙΜΟΡ̓*ῬΟΙΔΙΑΣ Graeci appellant) profusio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장63)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장2)
Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra (I.2, 1 C) dictum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장3)
Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장2)
Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci nominarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장5)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION