라틴어 문장 검색

Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis jam, repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida , dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 93:1)
tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:4)
O facinus inquam indignum, quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:10)
nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam eum vulnus sanatum est, cicatrix manet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 98:4)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 1:3)
tum glutinant vulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장4)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus (26, 27) exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장215)
tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:4)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:4)
Cetera, quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, convenient quae in vulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 42:4)
Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:3)
At ubi vulnus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 33:3)
prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 649:1)
"Quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter pelle patet, vel si consuto vulnere crassum atque recens linum ostendit non una cicatrix?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III62)
Inventam deinde - quippe a multis simul erat requisita - vulneri inposuit, protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION