라틴어 문장 검색

in medio autem quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea rotundationis, quae quadrationis angulos tangat, et quantum erit curvaturae inter rotundationem et quadratam descriptionem, tantum ad formam excaventur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장44)
habeant spirae earum plinthum ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum plinthus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장12)
Eadem ratione vox item ad circinum efficit motiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장20)
et circino conlocato in dextra ab intervallo sinistro circumagitur circinatio ad proscaenii sinistram partem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장3)
ipsumque ad circinum fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes pervagetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장28)
supraque habent epistylia et coronas aut ex intestino opere aut albario, praeterea supra coronas curva lacunaria ad circinum delumbata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장47)
Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장8)
hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, necesse est, extrema capita dextra ac sinistra, cum librata regula erit, pariter sustinere regulam aquam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장9)
ἀνάλημμα est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis ad brumam observatione inventa, e qua per rationes architectonicas circinique descriptiones est inventus effectus in mundo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장4)
et a linea, quae erit planities, in linea gnomonis circino novem spatia dimetiantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장5)
et diducto circino ab eo centro ad lineam planitiae, ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, quae dicitur meridiana.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장7)
tunc a centro diducto circino ad lineam planitiae aequilatatio signetur, ubi erit littera E sinisteriore parte et D ulteriore in extremis lineae circinationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장10)
et circini centrum conlocandum in linea circinationis, quo loci secat eam lineam aequinoctialis radius, ubi erit littera F;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장14)
et ab eisdem centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장23)
et tum circini centrum conlocandum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis radius, ubi erit littera F;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION