라틴어 문장 검색

per quas lapsus cibus in hoc ipso loco in eam venam quae cava appellatur confunditur perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:4)
quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 158:2)
ex hoc et nostrorum opinione Romulus in caelo cum diis agit aevum, ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules tantus et tam praesens habetur deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:1)
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:4)
Ac primum silici scintillam excudit Achates, succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:10)
Aspice - namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:10)
tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:3)
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto, - ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, - et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:12)
alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threciis, lato quam circum amplectitur auro balteus et tereti subnectit fibula gemma;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:16)
Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:8)
ac - velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis, et candida circum lilia funduntur - strepit omnis murmure campus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:2)
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 26:3)
et circum argento clari delphines in orbem aequora verrebant caudis aestumque secabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:2)
timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:9)
hic erat Arganthi Pege sub vertice montis, grata domus Nymphis umida Thyniasin, quam supra nulli pendebant debita curae roscida desertis poma sub arboribus, et circum irriguo surgebant lilia prato candida purpureis mixta papaveribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2016)

SEARCH

MENU NAVIGATION