라틴어 문장 검색

Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장16)
saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장31)
At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc uolutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque uentriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:1)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:4)
ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:1)
Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:3)
eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae uertebrarum transuerseis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 14:4)
Ea summis uerticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:1)
At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 19:2)
Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in uertice eius sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:3)
Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:5)
At inferiora capita media sinuantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:6)
idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 27:2)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 2:3)
Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION