라틴어 문장 검색

Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장51)
meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:3)
Vmor autem si premitur, circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:1)
Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:1)
ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:4)
Humor autem, si premitur, circumfluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:1)
et, si digito pressimus, cedit humor, circumfluensque id, quod non premitur, attollit, et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:2)
quid tardius ore rubenti adnuis et solitus frontem circumfluit ignis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:169)
Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:1)
Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:2)
Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:7)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)
Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:6)
Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:8)
Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION