라틴어 문장 검색

Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:1)
ideoque pressus circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:4)
Humor autem, si premitur, circumfluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:1)
et, si digito pressimus, cedit humor, circumfluensque id, quod non premitur, attollit, et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:2)
quid tardius ore rubenti adnuis et solitus frontem circumfluit ignis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:169)
Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:2)
Iam nunc Gangeticas et Aegyptias aves temulenter eructant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 10:3)
Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:3)
"Insatiabilis autem avaritiae est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:33)
"Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:10)
nam licet hinc saevas tellus alat horrida gentes meque fremens tumido circumfluat ore Propontis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 675:1)
Iamque dies auraeque vocant, rursusque capessunt aequora, qua rigidos eructat Bosporos amnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 363:1)
quod procul dubio rationabiliter eructare presumpsimus, quia prorsus poete sunt, si poesim recte consideremus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:2)
Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:10)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION