라틴어 문장 검색

Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 152:1)
Perii oppido, ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10151)
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 130)
si quae peregrina navis in portum advenit, rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, postilla extemplo se applicant, agglutinant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 2115)
supra tabulam foramina quae ex canalibus habent egressum spiritus, sunt anuli adglutinati, quibus lingulae omnium includuntur organorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION