-
ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia ferarum conquiescant.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 4:3)
-
per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 2:1)
-
item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:5)
-
in eo monimento solium porphyretici marmoris, superstante Lunensi ara, circumsaeptum est lapide Thasio.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 50장 1:5)
-
de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:2)
-
"extincta est multo certamine saeva barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis indigenas, ferroque viros flammaque premebat."
- (프루덴티우스, Psychomachia, section 1212)
-
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
- (세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)
-
hederis quoque circumplexis pendula lora virent;
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem38)
-
stupet ipse beatas circumplexus opes et parcius imperat ignis.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci27)
-
conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 498:1)
-
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)