라틴어 문장 검색

Vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra dilaniant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:5)
Surgit anus reseratque fores, mortisque paratae instrumenta videns spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo vincula dilaniat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:2)
nam prona sub axem labitur et lacero tardat sufflamine currum, addit Sobrietas vulnus letale iacenti, coniciens silicem rupis de parte molarem, hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum spicula nulla manu sed belli insigne gerenti, casus agit saxum, medii spiramen ut oris frangeret, et recavo misceret labra palato, dentibus introrsum resolutis lingua resectam dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1107)
hederis quoque circumplexis pendula lora virent;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem38)
stupet ipse beatas circumplexus opes et parcius imperat ignis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci27)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)

SEARCH

MENU NAVIGATION