라틴어 문장 검색

Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 32)
hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:2)
Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:2)
oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:4)
Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:3)
Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:3)
Ecce undique me varius clamor circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:1)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)
Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 4:1)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:2)
Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 19:6)
Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION