라틴어 문장 검색

Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum vero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:4)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
At si , inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,' dimidiatum' eum esse dicere scyphum debeo, non 'dimidium,' argenti autem, quod in eo scypho inest, ' dimidium' meum esse, non 'dimidiatum' ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 4:1)
Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 35:1)
Tum enim fore ut regnum hoc nostrum, cum olim etiam in continente potens esset primum territorio, postea affinitatibus, Burgundia scilicet et Britannia (quarum principes foederati nostri tantum erant, sed tamen foederati ex huius regni consiliis pendentes), altera iam nuper disiecta partim in augumentum potentiae Gallorum, partim Austriacorum, cedat, altera iam prope sit ut in Galliae potentiam coalescat, atque regnum hoc intra aquas salsas cohibeatur, cinctum maritimis provinciis potentissimorum monarchum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 18:4)
Itaque cum inter exempla pseudoprincipum quae vel recentibus vel antiquis temporibus extiterunt, hoc ipsum emineat, narrationem certe pleniorem et accuratiorem meretur, etsi regis inveterata consuetudo res per obscuram lucem et partes divulsas et disiectas monstrandi hanc rem tanta caligine involverut ut ad hodiernum usque diem fere instar mysterii se habeat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:5)
Coorta utem est dum navigaret atrox tempestas quae naves eius in diversas Angliae oras disiecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:3)
… ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:1)
Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:7)
Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.
(카이사르, 내란기, 3권 43:4)
Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장2)
deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 20장4)
Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장1)
Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a] flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 17장1)
Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a Vercingetorige evocatos.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 44장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION