라틴어 문장 검색

ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, aha qui sibi gulam prosecat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:2)
Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam Germanum uenire inuitis uaticinationibus nuntiabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.6)
Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda, petenda, et quaerenda peruolans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.6)
Talis, inquiens, mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passeium domum citissime peruolauerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:11)
eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 371:1)
inde acceptus scapha in arcem circumvehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 140:2)
paucosque post dies classis instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 167:2)
simul circumvehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 689:1)
et quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes navales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 449:1)
Iovis autem inter Martis et Saturni circinationem currens maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus pervolat cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장48)
e scorpione cum percurrendo init in sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION