라틴어 문장 검색

Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos, sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent utrum sint e corpore proprio editi necne.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:19)
Ad quae mala evitanda, doctrina quorundam ex Italis, et practica apud Gallos, temporibus quorundam regum introduxit consilia interiora quae vulgo vocantur cabinetti, remedium sane morbo deterius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:7)
Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Erat vir Iudaeus in Susan civitate vocabulo Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
(불가타 성경, 에스테르기, 2장5)
reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse,
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 3장4)
sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 4장3)
His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장1)
igitur Claudius adeo novam in Germanias vim prohibuit ut referri praesidia cis Rhenum iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장11)
Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 21:1)
Dimidia jam exercitus parte ibi flumen transportata, tempestas magna subito coorta est, quae navigia scaphasque omnes adeo disjecerat, ut exercitus pars, quae cis flumen erat, neque trajicere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.68)
haec autem saxa inter Africam, Siciliam et Sardiniam et Italiam sunt, quae saxa ob hoc Itali aras vocant, quod ibi Afri et Romani foedus inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1085)
alii a rege Ligurum Italo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5336)
excitum a verbo 'cio cis cit'. rvit festinanter venit, ut ruuntque effusi carcere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6761)
verecunde autem hoc dicit, sua coniunctione etiam ornari Italos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 23111)

SEARCH

MENU NAVIGATION