라틴어 문장 검색

nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:4)
hic haeret lateri redimita voluptas, hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium pulvinar Amori obtinet, interius tecti in penetralibus altis et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur, hae species, ipse autem umentia subter antra soporifero stipatos flore tapetas incubat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권41)
Quarta soporiferae superabant tempora nocti, cum vacuae nubes et honor non omnibus astris, adflatusque fugit curru maiore Bootes, iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor Thiodamanta vocat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권138)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
soporiferumque papaver incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4861)

SEARCH

MENU NAVIGATION