라틴어 문장 검색

Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres , Intereat tecum sic genus omne tuum . Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae . Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto , Et laesus lingua Battus ab ipse sua . Aera si misso liquidum iaculabere disco, Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas . Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, Omnis Abydena sit tibi peior aqua . Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor . Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas , ut Palinurus , humo . Utque cothurnatum vatem tutela Dianae, Dilaniet vigilum te quoque turba canum . Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis , Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:1)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)
dicit Cicero pro Murena, aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potiuerint, sic apud nos videmus, qui oratores evadere non , ad iuris studium devenire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 142:3)
alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 235:2)
Auloedus fiat, qui esse citharoedus nequit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A44)
hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui, superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장15)
Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION