라틴어 문장 검색

Fortunati qui in portam recepti sunt, aut intromitti potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:3)
Intromissi ergo, in vasis aureis et argenteis, ostro et veste pretiosa, mira et insolita dona duci obtulerunt ac dederunt, propter dilectionem et desiderium quod videndi eum semper habebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:3)
Ad haec milites Christiani cives hostiles per mediam urbem insecuti, et eos crudeliter perimentes, victoresque facti, portas civitatis aperientes, totum Christianum exercitum intromiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:3)
Qui duro et gravi assultu cives disturbatos a moenibus repulerunt, ac sic subito scalis muro applicitis, urbi mediae vi intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:2)
Nec mora, dum in eodem comessationis studio ad mensam discubuissent, rex cum quibusdam de optimatibus [0600C] suis pulsato ostio intromissus adfuit, et hos patres dure arguens, in haec verba aspera prorupit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:1)
Ex his major navis, quem supra quingentos viros absque matronis continebat, [0637A] ignorante exercitu gentilium, clam in obscura nocte repentino remigio advecta, illusis custodibus vigiliarum noctis, in portu et littore urbis Japhet resedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:4)
Rex autem et exercitus ejus intromissus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:1)
Post tam nominatorum principum lacrymosas exsequias, rex occasione assumpta mortis horum [0658D] virorum et primorum sui exercitus, pecuniam pro dilatione obsidionis Sagittae urbis oblatam, clam omnibus suscipere consensit, dissimulans tamen pacem cum Sarracenis facere, sed opus quod coepit velle perficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:1)
- Bothero auxilium Brodoan implorante, Tankradus a civibus invitatus non tamen intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 35:3)
Qui illico septingentis collectis equitibus, mille vero peditibus ad ipsam civitatem profectus, minime intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:4)
sed foribus clausis, minime intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:2)
Quod quidam de exercitu Willhelmi percipiens, eo quod nulla fieret a moenibus praesidii defensio, trans Barbicanas et muros ad explorandam rem clam ascendens, neminem vidit aut persensit, idque sine mora domino et principi retulit Willhelmo et universis sociis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:4)
Illi autem milites, mulieris verba et constantiam admirati, consilio clam inter se habito, in fide illi [0682C] firmata sibi parcere spoponderunt, si juxta verba ejus veritatem de his experirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:7)
- Rege Baldewino Ascalonem descendente, regis Babylonii filius a civibus intromissus, Christianos ibi repertos occidit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 73:3)
Qui intromissus, priusquam rex Baldewinus fines Ascalonis attingeret, milites catholicos, qui per moenia diffusi erant, exterritos et subito expugnatos, universos in ore gladii occidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION