라틴어 문장 검색

Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
hic clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras et.
(세네카, Hercules Furens 2:17)
hic promens teretes pilas trochosque, hic talos crepitantibus fritillis nos ad verbera iactuum struentes, tamquam Naupliades, repertor artis, gaudebas hilarem ciere rixam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium112)
vix quodcumque vestibulum intratum, et ecce huc 1 sphaeristarum contrastantium paria inter rotatiles catastropharum gyros duplicabantur, huc inter aleatoriarum vocum competitiones frequens crepitantium fritillorum tesserarumque strepitus audiebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 4:2)
certe lascivia corde nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi aut intrat sensus clamosi turba theatri;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 8)
"te quoque clamosae quaenam plaga mitior urbi subtrahit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum7)
ingemuit Dirce maestusque Cithaeron, et nova clamosae stupuere silentia valles, tum fera caeruleis intexit cornua sertis ipse manu tractans, notaeque in limite silvae principio largos noviens tellure cavata inclinat Bacchi latices et munera verni lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem manibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권194)

SEARCH

MENU NAVIGATION