라틴어 문장 검색

tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:3)
Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat.
(카이사르, 내란기, 3권 56:4)
nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장2)
Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장1)
luctificum clangente tuba;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 370:1)
et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:30)
Tum ie/core opimo fa/rta et satiata a/dfatim Clango/rem fundit va/stum et sublime a/volans Pinna/ta cauda no/strum adulat sa/nguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:2)
sed rex Niliaci litoris invido fervens felle iubet praevalidam manum in bellum rapidis ire cohortibus, ferratasque acies clangere classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae13)
quid turba superstes inepta clangens ululamina miscet?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti27)
armorum dominos vernantes flore iuventae, inter castra patris genitos, sub imagine avita eductos, exempla domi congesta calentes, orator catus instigat, ceu classica belli clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 24)
fluctibus Actiacis signum symphonia belli Aegypto dederat, clangebat bucina contra.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2188)
quin si qua clangens inprobe circumvolarat eminus, trucis volucris inpetu depulsa vertebat fugam.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.121)
Mars clangente tuba patris praeconia dixit laudavitque sono fulmina fulmineo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli2)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
fusi circum natusque ducesque solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt signa tubae, nequit illa pio dimittere natum complexu multumque duci commendat Adrasto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권155)

SEARCH

MENU NAVIGATION