라틴어 문장 검색

"Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:39)
Una de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovum parere gestiens personabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:5)
dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장16)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
(불가타 성경, 말라키서, 2장13)
tibia pro lituis et pro clangore tubarum molle lyrae festumque canant.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:128)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
pendula ceu parvis moturae bella colonis ingenti clangore grues aestiva relinquunt Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:316)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit Minoum rupto puerum prodire sepulchro, quem senior vates avium clangore repertum gramine restituit:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:166)
Hic sedet et Solem blando clangore salutat debilior miscetque preces ac supplice cantu praestatura novas vires incendia poscit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix17)
postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:106)
"te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes taurus nec Stygii terruit ira canis, non leo sidereos caeli rediturus ad axes, non Erymanthei gloria montis aper.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:12)
ter conscia fati flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:5)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION