라틴어 문장 검색

Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:7)
Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
Et haec de regno Babyloniae erat urbs speciosissima, non amplius quam trium dierum itinere a Babylonia distans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:7)
Nam ut beatus Ambrosius dixit, "Si nonesset claritudo sanctorum invidia non surgeret impiorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 20:2)
"Quam speciosi pedes evangelizantiumpacem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:15)
melior estSapientia cunctis speciosis opibus, et omne desiderabile ei non poteritcomparari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:8)
sed munit et vestit velut quibusdam tegumentis indifferentibus, quae sunt salus, valetudo bona, pulchritudo, impigritia, divitiae, gloria, generis claritudo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:7)
In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen ejus effulgeat, maxime cum pacifica loquitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:11)
Et haec confidenter agebat in urbe, ubi pernoctantium claritudo dierum solet imitari fulgorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:2)
Isaura enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva, aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 2:2)
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 8:1)
Insidens itaque vehiculo, cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum, veluti serpentium vultus, perpessusque multa dici probrosa, agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valuomeres (ut audierat) cognomento;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 4:1)
Et tamquam Euphraten armorum specie territurus aut Rhenum, altrinsecus praeeuntibus signis, insidebat aureo solus ipse carpento, fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 6:2)
Pantheum velut regionem teretem speciosa celsitudine fornicatam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:6)
Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius affulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos ὁριζοντασ appellamus, agminibus oppletos innumeris, et antegressum regem vestis claritudine rutilantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION