라틴어 문장 검색

haec tardata diu species multumque morata, consule te, tandem celsa est in sede locata, atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, et clades patriae flamma ferroque parata vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 33:1)
nec vero Atlans sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:1)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
aptumque colori nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:10)
atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:14)
Quem tu, Melpomene, semel nascentem placido lumine videris, illum non labor Isthmius clarabit pugilem, non equos inpiger curru ducet Achaico victorem neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem, quod regum tumidas contuderit minas, ostendet Capitolio:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 31)
tuus ut mihi vultibus ignis inrubuit cineremque oculis umentibus hausi, vilis honos studiis, vix haec in munera solvo primum animum, tacitisque situm depellere curis nunc etiam labente manu nec lumine sicco ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata stellatus Latiis ingessit montibus Albam Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos odit et infaustae regnum dotale novercae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum15)
"ita fatus in aera rursus solvitur et nostrum, visus arcentibus umbris, mitis iter longae claravit limite flammae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권118)
Io post tergum, iam prona dolorque parentis, spectat inocciduis stellatum visibus Argum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권100)
stellatus iaspede fulva Gaius Memmius de triumpho Luculli Syriaci calceoli gemmarum stellati coloribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2611)

SEARCH

MENU NAVIGATION