라틴어 문장 검색

Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:11)
Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad ravim usque inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse prospere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 4:2)
Et ex his quae dicta sunt componitur syllogismus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:1)
"Est enim demonstratio syllogismus faciens scire", ut scribitur I Posteriorum, et fides non est scientia.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:11)
Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus, dicendum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 3:3)
fugitet foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis clausulas uno et eodem modo determinet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:3)
Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos percontatus, ecquid iis uideretur mi[ni]mum uitae commode transegisse, adiecit et clausulam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 1:1)
et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes senatum gestu notarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:2)
Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:2)
Verum quia nonnulla regalium clausularum videbatur hortari ut, si quando nuntiorum facultas adesset, Celsitudini regie aliquid peroptando de status mei condizione referrem, quamvis quedam presumptionis facies interdicat, obedientie tamen suadente virtute obediam. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:2)
Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:1)
et conclusio est syllogismi, qui constat ex propositione, adsumptione, conclusione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3283)
quod metri causa fit vel ratione clausularum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 13)
sedebat ut Asper dicit 'erat', quae clausula antiqua est et de usu remota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 49)
est autem syllogismus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4134)

SEARCH

MENU NAVIGATION