라틴어 문장 검색

militia illis in clericali potius quam in Palatino decursa comitatu, pater istius granditer frugi et liberis parum liberalis quique per nimiam parsimoniam iuveni filio plus prodesse quam placere maluerit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 3:3)
quid enim fidelibus solacii superest, quando clericalis non modo disciplina verum etiam memoria perit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:1)
Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina tam moenia, de minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque consulerem, fieretque actionum mearum quasi cuiuspiam fluvii placidus 1 cursus atque inoffensus, si e tractatu 2 tuo veluti ex saluberrimo fonte manaret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 1:1)
una uidelicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:8)
Communi autem uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:14)
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION