라틴어 문장 검색

centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha38)
ea est causa ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, formaque urbis sit occupatae magis quam divisae similis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 583:1)
opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 529:1)
et alter ex iis Fulvius Flaccus - nam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se locaturum edixit - ipsorum pecunia Iovis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam, et Sinuessae magalia addenda . . . aviariae in his et cloacas et murum circumducendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 327:1)
Age, effunde hoc cito in barathrum, propere prolue cloacam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 245)
iura quoque nota habeat oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis communibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloacarum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae eiusmodi sunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장50)
dextra atque sinistra structiles cloacae fiant, inque earum parietibus, qui ad ambulationem spectaverint, tubuli instruantur inclinati fastigio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장32)
cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장33)
ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION