라틴어 문장 검색

his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent:
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장4)
Praesidio legionum addito nostris animus augetur: hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coacervantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 70장3)
' aperire deinde armamentarium iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장10)
is quo magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장4)
itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni - Metron erat ei nomen - super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 24:3)
Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 25:1)
Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 27:1)
denique testis erit morti quoque reddita praeda cum teres excelso coacervatum aggere bustum excipiet niveos percussae virginis artus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 21:1)
Sextilis die quarto, pulveris nitrati apud colonos, et provinciarum quatuor inter Novanglos armamentaria publica, copia omnis fere absumpta fuerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.60)
Ipsa nomina, per quae consuescet verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, prophetarum videlicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:13)
addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, quidquid habent telorum armamentaria caeli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII30)
Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:1)
veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:1)
tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:5)
Per coacervatos pereat domus impia luctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION