라틴어 문장 검색

Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)
Si quae etiam plebes ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat;
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:6)
tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:16)
Sane fama fluvio similis est, quae levia et inflata attollit, gravia et solida mergit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:7)
Paene caput tristis merserat hora meum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 18:1)
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:7)
Heu, quam praecipiti mersa profundo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 1:1)
Euolet aut mersas deducant pondera terras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 12:1)
Ni mersus alto uiueret fomes corde?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 14:1)
Mergatque seras aequore flammas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 4:1)
Obitu mergens orta supremo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 33:1)
Mersit immani Polyphemus aluo;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 10:1)
Deprimitur ipsius Octavi quadriremis, multae praeterea capiuntur aut rostris pefforatae merguntur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:8)
profectum item Domitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septem, quas Igilii et in Cosano a privatis coactas servis, libertis, colonis suis compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 34:2)
Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis et oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionem apud milites habuit hortatusque est, ne ea, quae accidissent, graviter ferrent neve his rebus terrerentur multisque secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent.
(카이사르, 내란기, 3권 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION