라틴어 문장 검색

Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:11)
Sunt et qui velint fidem Catholicam ad differentiam fidei Catholicorum non ubiKü¥g cum Ecclesia dilatatae, sed quasi in angulo aliquo latitantis, vel in aliqua terrarum parte conclusae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:5)
De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde paludibus dilatatis stagnorum ad duo vel tria milia spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:5)
amoris enim cita et festina largitio contemptum parit amantis et optatum diu vilescere facit amorem, et eiusdem per tempora multa perceptione dilata etiam simulatus purificatur amor, et omnis in eo removetur aerugo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 35:5)
molem rursus coalescit in unam Divisum funus, sparsos prior alligat artus Junctura, aptanturque iterum coeuntia membra.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:2)
et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:20)
Nec eciam sunt dilatanda benefitia nec pro parvis magna accipienda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:14)
Ait enim Seneca De Benefitiis, "Nec exiguum dilatabo, nec magnapro parvis accipere patiar."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:15)
Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Stulta est et minime conveniens litteratoviro occupatio exercendi lacertos et dilatandi virtutem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 81:3)
Stulta est et minime conveniens litterato viro occupatioexercendi lacertos et dilatandi cervicem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 107:6)
In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:4)
Dilatet Dominus Japheth, habitet in domibus Sem, et fiat Chanaan servus ejus (Ibid.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:2)
ut saltem id metuens, perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:2)
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 8:1)
Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION