라틴어 문장 검색

Quae res cum ad maiorem contentionem venisset, ab utrisque comminus pugna inita, dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabantur, fluminis ripas appropinquantes coangustati praecipitabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:10)
Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:9)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장45)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 8:4)
Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, subesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est, extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:5)
Ducant pervigiles carmina tibiae permissisque iocis turba licentior exultet tetricis libera legibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:15)
illa sub horrendis praedura cubilia silvis, illi sub nivibus somni curaeque laborque pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus insperata dabant;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:136)
exultant cum voce pii Ditisque sub aula talia pervigili sumunt exordia plausu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:202)
Tales utrimque procellae cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps imperium pulsaret hiems, nil fessa emisit officii virtus contraque minantia fata pervigil eventusque sibi latura secundos maior in adversis micuit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:149)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
pervigil Arcadio Tiphys pendebat ab astro Hagniades, felix stellis qui segnibus usum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 509:1)
cur galeae clipeique micent, num pervigil armis donec et hasta volans immani turbine transtris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 85:1)
dissona pervigili planctu vada, qualiter arctos ad patrias avibus medio iam vere revectis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 380:1)
pervigil ut cum artificum notat Aetna manus et fulmina Cyclops
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 302:2)
Nocte sub extrema clausis telluris ab antris pervigil auditur Chalybum labor:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION