라틴어 문장 검색

hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum nequitia et nugis pravorum et amore gemellum luscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:16)
inmane est vitium dare milia terna macello angustoque vagos piscis urgere catino.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:16)
Tubero, iuvenem se patri haesisse, a senatu missum non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a partibus recessisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 81:1)
ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 370:1)
frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 371:1)
frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 141:1)
pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 290:1)
C. Servilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 219:2)
in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 306:1)
M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 39:1)
ad frumentum classi exercituique coemendum in Calabriamque tres legati missi, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 284:1)
ego eo in macellum, ut piscium quidquid ibist pretio praestinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 237)

SEARCH

MENU NAVIGATION