라틴어 문장 검색

Vt mundo natum se credat, ut omnibus omnis Pareat et sapiens sese cognoscat in illo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:5)
Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:11)
tibi credere certum est, nam esse bonum ex voltu cognosco.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 913)
Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem divinarum scripturarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri, nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:5)
Quod nos ideo fecisse cognoscas, non quod amare tibi vel alicui hominum expedire credamus, sed ne nostram in aliquo valeas arguere tarditatem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:3)
Nec credas malum de amico tuo, nisi experimento id manifeste cognoveris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 79:8)
At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 18:1)
neque id manufesta refutant nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt, sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:5)
Suae namque mulier proficere substantiae credit quod intuitu sui et acquirendae laudis gratia aliis a coamante cognoverit erogatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:16)
Praeterea, si perpenderis coamantem a solitis per nuntium visitationibus abstinere, vel eius fidelem internuntium et specialem in eo, quod referre solebat, cognoveris esse remissum vel tibi quasi alienum, eam tibi subversam credere debes [amantem].
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:9)
O mihi care quidem semper, sed tempore duro cognite, res postquam procubuere meae, usibus edocto si quicquam credis amico, vive tibi et longe nomina magna fuge.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 41)
Nec in eo sum tibi debitor, ut eodem progressu benivolentiae credam et loquar de te bona quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benivolo ea tamen dicam bona tua, dona dei, de quibus in te certus sum.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:7)
tum cognito Natalis indicio Scaevinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam patefacta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit ceteros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장5)
Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti Deum uenerando creditis, eique, quod humana ualet condicio, mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:6)
unum illud credo omnis animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION