라틴어 문장 검색

De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiam si tibi omnes fideles sint nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum deum sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire, ac per hoc, qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:1)
Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 55:1)
quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 5:1)
Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 10:1)
Adeo ut iam instar arenae essent sine calce, male inter se cohaerentes, praecipue qui ex Anglis essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:2)
Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장7)
Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:12)
Semperque sibi certa cohaerent,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 7:1)
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장32)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장24)
32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION