라틴어 문장 검색

Conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictores ostendunt fulmina vel fictores, ut quicquid petierit, aculeis exsertis abrumpat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 12:1)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 21장31)
et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장43)
Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장3)
nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:4)
Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 19:4)
alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:3)
"Hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt - virgines enim permanserunt;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:25)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
inde fictores dicuntur qui imagines vel signa ex aere vel cera faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6345)
fandi fictor vlixes aut fallax, aut λογοδαίδαλοσ, id est qui dolum celat sermonis ornatu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5994)
a parvis enim Iovem Iunonem Minervam Neptunum Vulcanum Apollinem reliquos deos ea facie novimus qua pictores fictoresque voluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate vestitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 81:4)
ut igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION