라틴어 문장 검색

Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 5:2)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 21장31)
et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장43)
Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장3)
nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:4)
Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 19:4)
alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:3)
Druso propinquanti quasi per officium obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi et vultu, quamquam maestitiam imitarentur contumaciae propiores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장5)
ab exilio retractus inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater oranti filio comparatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장2)
isque in Hyrcanis repertus est, inluvie obsitus et alimenta arcu expediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장4)
illos primus statim aspectus obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis aspicerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장9)
"Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:5)
Namque, ut supra dictum est, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat, gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 5:2)
"Hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt - virgines enim permanserunt;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION