라틴어 문장 검색

in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quodvis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:3)
Rursus, si sit aliqua vis magnetica quae operetur per consensum inter globum terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis videtur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum et planetas, per quam evocentur et attollantur ad sua apogaea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:1)
videlicet menstruorum, et alimentorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:2)
Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장20)
Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, levari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장18)
Mulier sanguinem vomens profusis menstruis liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장48)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장49)
Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장86)
Quae neque peperit neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장133)
quod quamvis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposisto expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus eius resolvatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장76)
Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in pullis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장6)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장53)
Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장10)
si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장28)
Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장133)

SEARCH

MENU NAVIGATION