라틴어 문장 검색

Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et quasi signum super collem.
한 사람의 고함에 천 명이 도망치고 다섯 사람의 고함에 너희 가운데 몇 명만이 남아 산꼭대기의 깃대처럼, 언덕 위의 깃발처럼 될 때까지 너희가 모두 도망치리라.” (불가타 성경, 이사야서, 30장17)
Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres.
큰 살육이 일어나는 날 탑들이 무너질 때 높은 산 위마다 솟아오른 언덕 위마다 물이 흐르는 도랑들이 생기리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장25)
collēs ascendēbant et mox in montēs iniērunt;
그들은 언덕을 올랐고, 곧 산으로 접어들었다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit11)
Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis.
높은 언덕마다, 산봉우리마다, 푸른 나무 아래마다, 잎이 우거진 향엽나무 아래마다, 자기들의 온갖 우상에게 향기로운 제물을 바치던 곳에, 자기네 제단들 둘레에 있는 그 우상들 사이에 살해된 자들이 널리게 되면, 그제야 너희는 내가 주님임을 알게 될 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 6장13)
et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
그 땅의 산들을 살해된 자들로 채우겠다. 네 언덕과 골짜기, 그리고 네 모든 시냇가에서는 칼로 살해된 자들이 쓰러질 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 35장8)
Montes, quod saltastis sicut arietes et colles, sicut agni ovium?
산들아, 너희가 숫양들처럼, 언덕들아, 너희가 어린양들처럼 껑충껑충 뛰다니? (불가타 성경, 시편, 114장6)
et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra;
너는 이렇게 말하여라. ‘이스라엘의 산들아, 주 하느님의 말을 들어라. 주 하느님이 산과 언덕, 시내와 골짜기에게 말한다. 보아라, 나 이제 너희를 칠 칼을 끌어들여 너희 산당들을 없애 버리겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 6장3)
propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum;
그러므로 이스라엘의 산들아, 주 하느님의 말을 들어라. 둘레에 있는 나머지 민족들에게 약탈당하고 조롱거리가 되어 버린 산과 언덕들, 시내와 골짜기들, 황폐하게 된 폐허와 버려진 성읍들에게 주 하느님이 이렇게 말한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 36장4)
Aspexi montes, et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt.
내가 보니 산은 떨고 있고 모든 언덕은 뒤흔들리고 있다. (불가타 성경, 예레미야서, 4장24)
Tunc incipient dicere montibus: "Cadite super nos!", et collibus: "Operite nos!",
그때에 사람들은 ‘산들에게 ′우리 위로 무너져 내려라.′ 하고 언덕들에게 ′우리를 덮어 다오.′ 할’ 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 23장30)
Venit Assur a montibus, a borra, venit in milibus virtutum suarum, quorum multitudo obturavit torrentes, et equitatus ipsorum texit colles.
아시리아가 북녘 산에서 내려왔다. 무수한 군대를 거느리고 내려왔다. 그 무리들이 골짜기들을 메우고 기병대는 언덕들을 뒤덮었다. (불가타 성경, 유딧기, 16장3)
ripas et collis montiumque edita in modum theatri multitudo innumera complevit, proximis e municipiis et alii urbe ex ipsa, visendi cupidine aut officio in principem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장5)
Hesperio tantum, quantum submotus Eoo Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle, Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:1)
"Quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa, porrecta camporum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:27)
monte minor collis, campis erat altior aequis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION