라틴어 문장 검색

Ita reges illi tumentes quondam immaniter, rapinisque ditescere assueti nostrorum, Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita, et velut inter tributarios nati et educati, obsecundabant imperiis ingravate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 10:1)
"De multis quae circa cubiculum dominae stabulant, procedunt quatuor candidae columbae, et hilaris incessibus picta colla torquentes iugum gemmeum subeunt susceptaque domina laetae subvolant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:39)
Postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:29)
Quid, o superbi, colla mortali iugo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 7:1)
tot translata iugis summisit colla, vetustum servitium semperque novum, nec destitit umquam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:25)
quodsi notus amor provexit in astra Laconas, Aenean Phrygio raptus ab igne pater, si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres, qui sua materno colla dedere iugo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam20)
Nunc monachi incunabula moresque discutimus et eius monachi, qui liberabilibus studiis eruditus in adulescentia iugum Christi collo suo inposuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:10)
Picto quod iuga delicata collo Pardus sustinet inprobaeque tigres Indulgent patientiam flagello, Mordent aurea quod lupata cervi, Quod frenis Libyci domantur ursi Et, quantum Calydon tulisse fertur, Paret purpureis aper capistris, Turpes esseda quod trahunt visontes Et molles dare iussa quod choreas Nigro belua non negat magistro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV1)
Sed desiderium tanti est, ut messe vel una Urbano releves colla perusta iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XII2)
duxerunt collo qui iuga nostra suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 168:1)
ductus ab armento taurus detrectat aratrum, subtrahit et duro colla novella iugo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 712)
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quemque notes oculis, angulus omnis abest, tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multae calliditatis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권236)
illa iugo tauros collum praebere coegit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권274)
Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, praebet et incurvo colla premenda iugo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 61)
ad tua coniunx candida tauri delubra cadet, nescia aratri, nullo collum signata iugo.
(세네카, 아가멤논 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION