라틴어 문장 검색

principio aetherio flammatus Iuppiter igni vertitur et totum conlustrat lumine mundum, menteque divina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum vitasque retentat aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 28:3)
docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a proxima Mercuri stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio intervallo distet a sole, cuius lumine collustrari putatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 134:5)
In picturis alios horrida inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:7)
ego autem cum omnia conlustrarem oculis - est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum - , animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:1)
propagabitur dilatatio undarum hinc inde versus KL & NO, eadem velocitate qua undae ipsae ab A versus PQ recta progrediuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 9:13)
Debebit ejusmodi pressio non ab agitatione sola partium flammae sed a totius dilatatione derivari.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 16:3)
contractiones & dilatationes partium analogarum erunt ut iidem motus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:3)
Verum tamen nisi contractiones & dilatationes sint valde intensae, non errabit sensibiliter, ideoque pro Physice accurata haberi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:5)
Sunt autem vires Elasticae motrices ut contractiones & dilatationes;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:6)
Ideoque aequales & correspondentes pulsuum correspondentium partes, itus & reditus suos per spatia contractionibus & dilatationibus proportionalia, cum velocitatibus quae sunt ut spatia, simul peragent:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:8)
& aequales erunt earum contractiones & dilatationes.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 37:4)
Motus autem in Tubis dilatationem sonorum impedientibus tardiùs amittitur & fortius recurrit, & propterea à motu novo singulis recursibus impresso magis augetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 59:5)
At omnes una nobiscum procedunt ac per nos, ad communem metam, quae est Deus, in transcendenti plenitudine, ubi Christus resuscitatus cuncta complectitur et collustrat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:4)
vel uti subiectiva lux, quae cor fortasse calefacere, privatum solamen afferre valet, sed tamquam obiectivam communemque lucem ad iter collustrandum se exhibere ceteris non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:5)
Attamen paulatim conspectum est rationis lucem sua vi futurum satis collustrare non valere, quod tandem sua in obscuritate manet et hominem ignota pertimescentem reliquit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION