라틴어 문장 검색

In fide, Dei dono, supernaturali virtute ab Eo infusa, agnoscimus magnum Amorem nobis esse oblatum, bonum Verbum ad nos esse conversum atque, cum hoc Verbum suscipimus, quod est Iesus Christus, Verbum incarnatum, Spritum Sanctum nos immutare, iter futuri collustrare, atque in nobis spei alas gignere, ad illud laetanter decurrendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:1)
Attamen haec memoria non figit in praeterito, sed cum memoria sit repromissionis, futurum recludere, gressus per viam collustrare valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:9)
Apud Abraham in Deum fides intimas ipsius medullas collustrat, dat ei facultatem bonitatis scaturiginem agnoscendi, quae omnium rerum est origo, atque confirmandi eius vitam non ex nihilo aut casu procedere, verum ex vocatione personalique amore.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:10)
Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem conspexi venientem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:17)
hic fera quondam pallentes erecta genas suffusaque tabo lumina, concretis infando sanguine plumis relliquias amplexa virum semesaque nudis pectoribus stetit ossa premens visuque tremendo conlustrat campos, si quis concurrere dictis hospes inexplicitis aut comminus ire viator audeat et dirae commercia iungere linguae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권205)
ceu flavam Libyen desertaque pulveris Afri conlustrent nullaque umbratam nube Syenen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권335)
Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:6)
Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultauerunt in Deum uiuum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:13)
factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:24)
Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION