라틴어 문장 검색

4 Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장1)
Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto pervenire non poterit, collyrium demittendum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장48)
Dein superinungui collyrio debet ex iis aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장8)
eodemque modo linamentum inponendum, ac novissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장50)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)
Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:4)
Et cum in omni fluore uentris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:3)
exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:2)
ex quibus aqua coactis collyrium fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 43:7)
satisque est uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:4)
Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:1)
At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:2)
Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:3)
Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 13:1)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION