라틴어 문장 검색

Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
(불가타 성경, 아모스서, 5장19)
ne gracilem ventus decusserit arbore nidum, ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:80)
tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:3)
Aut tecto assuetus coluber.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:4)
Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:3)
Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:5)
neque propinquis aut amicis adsistere, inlacrimare, ne visere quidem diutius dabatur, sed circumiecti custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora putrefacta adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia aut ripis adpulsa non cremare quisquam, non contingere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장6)
curatorem munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suo catenis uerberatum non prius occidit quam offensus putrefacti cerebri odore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:3)
nec pater horrentem colubris vultuque tremendam Gorgoneo;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 183:1)
18. Itaque, si culpa vetus non obest, que plerunque supinatur ut coluber et vertitur in se ipsam, hinc utrique potestis advertere, pacem unicuique preparari, et insperate letitie iam primitias degustare. 19.
(단테 알리기에리, Epistolae 30:1)
Ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex divina sententia comedenti adhuc cibo sumus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:2)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
Sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas fecerat dominus Deus super terram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:2)
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION