라틴어 문장 검색

admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
secat una gratum Phocidos Baccho solum, unde altus arva deserit, caelum petens, clementer acto colle Parnasos biceps;
(세네카, 오이디푸스 4:2)
ac sic, utrolibet genere vivatur, semper hic tamen bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum veluti bicipitibus hamis inuncabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:5)
qui habebat sicam bicipitem toxicatam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:4)
Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 160:1)
priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 374:1)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION