라틴어 문장 검색

Et hanc profecto de sole similitudinem illam esse existimo, qua in divinae Trinitatis assignatione Platonem usum esse commemorat, ut jam supra meminimus dudum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:1)
Graeci tamen ex Patre solo, non etiam Filio Spiritum sanctum procedere profitentur, eo scilicet quod Veritas in Evangelio integre continente de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:1)
In quibus quidem symbolis cum in processione Spiritus de solo Patre commemoretur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:5)
In quo quidem symbolo ipse quoque in processione Spiritus solum commemorat Patrem, his quidem verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:8)
Dei beatus commemorat Augustinus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:5)
Dei beatus commemorat Augustinus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:5)
Hinc illud est quod in Enchiridion beatus commemorat Augustinus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:20)
si potuit et noluit, invidus est. Ad hoc et illud pertinet Nicaeni concilii quod sicut in primo libro praefati sumus, beatus commemorat Hieronymus dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:31)
Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)
Dicam ne de amicitia quod amicus Iesu Ioannes de caritate commemorat:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:39)
si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:11)
Si vero, ut assolet, ab eius aliquando meus sensus dissentiat, ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam voluntatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:1)
maxime qui non nimium a tuis dissentiat moribus, nec a qualitate discordet.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:4)
dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:3)
Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION